Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
insipienter inquit, sed qui se profitetur esse sapientem. quid ergo sibi uult adsumptio nominis? quid contemptus ille rerum, qui magnificis uerbis praetenditur? quid dispar ceteris habitus? aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo adhuc qui sapiat inuentus est? et quisquam nobis inuidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes, cum ipsi nec scire se quicquam nec sapere fateantur?
nam si quando ita defecerint, ut ne adtingere quidem quicquam possint, quod faciunt in rebus [*](EPITOME 15—266, 2] c, 35, 1 s. ) [*](AUCTORES 8-14] Consol. frg. 16. ) [*](EXPILATOBES § 6; c. 29, 1-11] Isidor. orig. VIII 11, 94. ) [*](BRSHPVj 1 et] aut SH ueniant S hauc B, haec (exp. m. 1 ?) P isej H2 2 ta**m ex talem V2 /iredduntj V 3 fortunii S1, - del. S2 digladiari (pr. i ex e m. 3) P montis V 5 alios cdd., aliquos C (nisi quod inaliquos P) ab initerituj (in ras. tn. 2) amissionequo H iuteritus P d 6 prosiderunt S eorum ulla SH 7 u=ersetur (.sic) fortuna B 8 consolatiCne1 B2 se om. BPV 9 a otn. S esse] semper esse SH 10 retudisset SHP 11 fructum V caruerit Heumannus, caruit C 13 caedo HP 14 iacet B insipientem B 15 sed om. H quis BSPV se profitetur se esse R 16 hominis S quid ante contemptus] quod HI, qui V 17 abitus H 18 datas (alt. a ex i) 82 20 sapientis V1 nec scire] nescire RSHP rsel P2 21 quicquam] quicquam possint H 22 quidem om. SH quod] quid R )
Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia; Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogita-ndum reda et quadrigis opus esset;
Democritus quasi in puteo quodam sic alto, ut fundus nullus sit, ueritatem iacere demersam: nimirum stulte, ut cetera.
non enim tamquam in puteo demersa ueritas est, quo uel descendere uel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi uertice uel potius in caelo, quod est uerissimum.
quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite.
adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam.
ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit nisi hoc unum, quod nihil sciat, hinc Academiae disciplina manauit, si tamen disciplina dici potest in qua ignoratio et discitur et docetur.