Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Quapropter nihil est aliut in uita quo ratio, quo condicio nostra nitatur, nisi dei qui nos genuit agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberrauerunt, sapientes utique non fuerunt.
quaesiuerunt illi quidem sapientiam, sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius et in nobis errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent.
non enim tantum religionem adserere noluerunt, uerum etiam sustulerunt, dum specie falsae uirtutis inducti conantur animos omni metu liberare. quae religionis euersio naturae nomen inuenit.
illi enim cum aut ignorarent a quo esset mundus effectus aut persuadere uellent nihil esse diuina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent omnia sua sponte esse nata: quo uerbo plane inprudentiam suam confitentur. natura enim, remota prouidentia et potestate diuina, prorsus nihil est.