Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Epicurus multo fortius sapiens inquit semper beatus est et uel inclusus in Phalaridis tauro hanc uocem emittet: suaue est et nihil curo. quis eum non inriserit, maxime quod homo uoluptarius personam sibi uiri fortis inposuit et quidem supra modum? non enim fieri potest ut quisquam cruciatus corporis pro uoluptatibus ducat, cum satis sit ad officium uirtutis inplendum perferre ac sustinere.

quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.

quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici.

quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria.

sed haec aut superuacua et breuis est aut prauis hominum iudiciis non sequetur. nullus igitur ex uirtute fructus est, ubi uirtus mortalis est et caduca.