Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

est enim deus qui solus potest honorare uirtutem, cuius merces inmortalitas sola est. quam qui non adpetunt nec religionem tenent, cui aeterna subiacet uita, profecto neque uirtutis uim sciunt, cuius praemium ignorant, neque in caelum spectant, quod ipsi facere se putant, cum res non uestigabiles quaerunt, quia ratio in caelum spectandi nulla est alia nisi aut religionem suscipere aut animam suam inmortalem esse credere.

quisquis enim aut deum colendum esse intellegit aut inmortalitatis spem propositam sibi habet, mens eius in caelo est et licet id non aspiciat oculis, animi tamen lumine aspicit.