Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

num quis haec philosophorum aut umquam praestitit aut praestare si uelit potest? qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam neque se ipsos, si natura paululum obstitit, possunt facere meliores. itaque sapientia illorum, ut plurimum efficiat, non excindit uitia, sed abscondit.

pauca uero dei praecepta sic totum hominem inmutant et exposito uetere nouum reddunt, ut non cognoscas eundem esse.

Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? immo permulta, et ad uerum frequenter accedunt, sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana et auctoritate maiore id est diuina carent.

nemo igitur credit, quia tam se hominem putat esse qui audit, quam est ille qui praecipit.

praeterea nihil aput eos certi est, nihil quod a scientia ueniat, sed cum omnia coniecturis agantur, multa etiam diuersa et uaria proferantur, stultissimi est hominis praeceptis eorum uelle parere, quae utrum uera sint an falsa dubitatur: et ideo nemo paret, quia nemo uult ad incertum laborare.

uirtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat uitam beatam. nihil potest 10 uerius. sed quid si cruciabitur aut dolore adficietur? poteritne quisquam inter carnifices beatus esse? immo uero inlatus corpori dolor materia uirtutis est, itaque ne in tormentis quidem [*](AUCTORES 7 exposito - nouum] Ephes. 4, 22 s. ex interpretat. Itala, cf. Cyprian. Testim. III 11, pag. 124, 20 (Tertull. de resurr. c. 45, pag. 524.525): exponite... ueterem hominem ... et induite nouum hominem. ) [*](BRSHPVJ 1 quicumfq.1 B1 quicuque oculos habent in mg. H2 aut umquam] autem quam V 2 et etates S, aetate H 3 in studio philosophiae] studio philosophorum H aliud V 4 paululum R, paulum BSPV, parum H 5 efficit V 6 excidit HPV abscdit S si S 7 hominem] hominem insipientem H, om. V mutant B et om. BV 9 nihilne] ne S, nihil Pl, ne add. P2 simile om. SH 11 maiorse (corr. m. 2) P 12 carent] terrentrurl B2 se om. H 13 praecepit V 14 ad \' scientiam BSH, a*,lcientia (s er.) V uenit Bt (corr. B1) S 15 coniuncturis V aguntur P etiam diuersa] \'etiam1 (add. m. 2) et diuersa H 16 proferuntur P 17 et om. SH 18 uult\' H2 esse] autem S 19 solam R efficit P 20 uerius] uerius dici H edd., esse uerius P quid si] quid P I, in cu corr. P5 adficitur H potesne H 21 esse om. V uerus P 22 ne add. PJ )

262
miser est.

Epicurus multo fortius sapiens inquit semper beatus est et uel inclusus in Phalaridis tauro hanc uocem emittet: suaue est et nihil curo. quis eum non inriserit, maxime quod homo uoluptarius personam sibi uiri fortis inposuit et quidem supra modum? non enim fieri potest ut quisquam cruciatus corporis pro uoluptatibus ducat, cum satis sit ad officium uirtutis inplendum perferre ac sustinere.

quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.

quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici.

quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria.