Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

conati quidem sunt illi facere quod

ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.: discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri.

grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est.

ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem.