Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant.
nam quid est aliut hominibus negare sapientiam quam mentibus eorum uerum ac diuinum lumen auferre?
quodsi natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices et rusticos et mulieres et omnes denique qui humanam formam gerunt doceri, ut sapiant, populumque (sapientium) ex omni lingua et condicione et sexu et aetate conflari.
maximum itaque argumentum est philosophiam neque ad sapientiam tendere neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium eius barba tantum celebratur et pallio.