Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur.

enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non serui fuerunt, sed his seruitus euenerat: sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo. itaque insectatus est conuiciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod Platonem paruo aestimauerit,

furiosus, ut mihi uidetur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit tamquam pro mortuo Hectore aut tantum ingerere nummorum, quantum uenditor non poposcit.

ex barbaris uero nullum praeter unum Anacharsin Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam et litteras ante didicisset.