Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam.

at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur ?