Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse ut in omnes caeli partes eandem faciem gerat, id est montes erigat, campos (ex)tendat, maria consternat. quod si esset, etiam sequebatur illut extremum, ut nulla sit pars terrae quae non ab hominibus ceterisque animalibus incolatur. sic pendulos istos antipodas caeli rotunditas adinuenit.
quodsi quaeras ab iis qui haec portenta defendunt, quomodo ergo non cadant omnia in inferiorem illam caeli partem, hanc respondent rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur et ad medium conexa sint omnia, sicut radios uidemus in rota, quae autem lenia sunt, ut nebula fumus ignis, a medio differantur, ut caelum petant.