Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam semper eodem modo falluntur. cum enim falsum aliquid in principio sumpserint ueri similitudine inducti, necesse est eos in ea quae consecuntur incurrere. sic incidunt in multa ridicula, quia necesse est falsa esse quae rebus falsis congruunt.
cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea quae secuntur non circumspiciunt, sed defendunt omni modo, cum debeant prima illa utrumne uera sint an falsa ex consequentibus iudicare. quae igitur illos ad antipodas ratio perduxit?
uidebant siderum cursus in occasum meantium, solem atque lunam in eandem partem semper occidere et oriri semper ab eadem.
cum autem non perspicerent quae machinatio cursus eorum temperaret nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, caelum autem ipsum in omnes partes putarent esse deuexum, quod sic uideri propter inmensam latitudinem necesse est, existimauerunt rotundum esse mundum sicut pilam et ex motu siderum opinati sunt caelum uolui; sic astra solemque, cum occiderint, uolubilitate ipsa mundi ad ortum referri.
itaque et aereos orbes fabricati sunt quasi ad figuram mundi eosque caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent.