Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at ego multis argumentis probare possem nullo modo fieri posse ut caelum terra sit inferius, nisi et liber iam concludendus esset et adhuc aliqua restarent quae magis sint praesenti operi necessaria. et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis [*](BRSHPVj 1 sinu eius] siue ius* (s er.) Y conclusa S quid H esse Heumannmi secutus addidi 2 enim — rotundo om. V posse Thilo, posset C ut om. B 3 esse B tenetur P, tenere teneretur V si — terra] si etiam rotunda terra H 4 esse] est Bl (corr. Bs) P, esset H \'in\' B3, ad II omnis RXV, omnes (sed s add. m. 3) P 5 eadem H gerant B extendat scripsi conl. p. 114, 15, tendat C 6 si] si ita R iam BV 9 adinuenitur Viis R, his cett. portenta F1 10 ergo bo om. P cadunt SHV 11 respondont hanc SII respondeant (a del., sic corr. m. 3) P 12 ferantur et ad medium om. Bl (in inf. mg. add. B3) P sint (i ras. ex u) P sicut om. S 13 rota B laeuia B ut om. BH tdef 14 diffenintur B, differantur (corr. m. 2) R, deferantur P 15 aberrauer S 16 stultitiam H uanis om. H 18 inscios B, socios H defenidendaj B7 19 at ego] adeo BI, corr. BS, at ergo S, ego H 20 possum B, possim H 21 nisi] ni II et] ut (sed del. m. 3) et P libellriam Bl, liberji*iam B7 claudendus S 22 sunt SP opere B, operis H 23 pencurrerej H7 unius om. P )
Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. summus ille noster Platonis imitator existimauit philosophiam non esse uulgarem, quod eam non nisi docti homines adsequi possint.
est inquit philosophia paucis contenta iudicibus multitudinem consulto ipsa fugiens. non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret, quoniam sapientia si homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus qui eam capere non possit.
at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant.