Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum enim natura hominis inbecillior sit quam ceterorum animalium, quae uel ad perferendam uim temporum uel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis prouidentia caelestis armauit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis adfectum qui plane uocatur humanitas, qua nosmet inuicem tueremur.
nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere uidemus animantes quarum natura soliuaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum uel cura uel ratio, sic ne uita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset inbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saeuirent. non minor in aliis dementia.