Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt ac deserunt et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillum se ultro praecipitant, non uirtute, sed peruerso metu fortes, sicut illi, qui cum timent ne ab hoste iugulentur, ipsi se iugulant, ut mortem morte deuitent.
sic isti unde possent gloriam liberalitatis adquirere, sine honore, sine gratia perdunt.
laudatur Democntus, quod agros suos reliquerit eosque pascua publica fieri passus sit. probarem, si donasset. nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum.