Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sic uirtutem dum uult omnibus dare, omnibus ademit. nam rerum proprietas et uitiorum et uirtutum materiam continet, communitas autem nihil aliut quam uitiorum licentiam.
nam uiri qui multas mulieres habent, nihil aliut dici possunt quam luxuriosi ac nepotes. item mulieres quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est.
redegit ergo humanam uitam ad similitudinem non dicam mutorum, sed pecudum ac beluarum. nam uolucres paene omnes matrimonia faciunt et paria iungunt et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt et fetus suos quia certi sunt amant et si alienos subieceris abigunt.