Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sic uirtutem dum uult omnibus dare, omnibus ademit. nam rerum proprietas et uitiorum et uirtutum materiam continet, communitas autem nihil aliut quam uitiorum licentiam.

nam uiri qui multas mulieres habent, nihil aliut dici possunt quam luxuriosi ac nepotes. item mulieres quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est.

redegit ergo humanam uitam ad similitudinem non dicam mutorum, sed pecudum ac beluarum. nam uolucres paene omnes matrimonia faciunt et paria iungunt et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt et fetus suos quia certi sunt amant et si alienos subieceris abigunt.

at homo sapiens contra morem hominum contraque naturam stultiora sibi quae imitaretur elegit et quoniam uidebat in ceteris animalibus officia marum feminarumque non esse diuisa, existimauit oportere etiam [*](EPITOME 21-252, 6] c. 33,5. ) [*](BBSHPV] 1 prCFsus P3 euerterit (sed i ex e B3) BSH quia] cum H 4 antea V fragilitatem Bx, corr. B3 5 proprium H 6 ni** fuerit (de ut uid. er., us m. 2) om. nihil, B quo V, qui B, quod BSHP abstinea*t (n er.) B, abstinetur V alieno B tulit castitatem (om. tulit) temperantiam qu*e (a er.) P 8 legitima (e ex i m. 2?) P 9 flagitiosae, om. et, H uirtutum P I, corr. P3 10 cum BRV adimit BP3 (pr. i ex e) proprietas rerum SH 14 ac s. I. B1, flet corr. B3 nepotes] perditi H 16 redigit R hominis B 18 matrimonia] moenia P - v 19 iungunt (i. e. -ter) S1, iungunt (i. e. -turj Sx1, coniurnlgunt H1, iunguntur edd. genia P concordi* (a er.) V 21 et om. V subieceris Woelrflinus, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. IV 298; obieceris BBSH, adieceris P, obiecerit V 22 imitaretur (pr. i ex e m. 3 ?) P legit S, elegit (alt. e ex i m. 3) P 23 martum R 24 ac feminarum R mulierem Bl, corr. B3 )

252
mulieres militare et consiliis publicis interesse et magistratus gerere et imperia suscipere. itaque his arma et equos adsignauit: consequens est ut lanam et telam uiris et infantium gestationes.

nec uidit inpossibilia esse quae diceret et ex eo, quod adhuc in orbe terrae neque tam stulta neque tam sapiens ulla gens extitit, quae hoc modo uiueret.