Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Restat ut communio ista nihil aliut habeat praeter adulteria et libidines, propter quas funditus eruendas uirtus est uel maxime necessaria.

itaque non inuenit concordiam quam quaerebat, quia non uidebat unde oriatur. nam iustitia in extra positis nihil momenti habet, ne in corpore quidem, sed tota in hominis mente uersatur.

qui ergo uult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet, sed adrogantiam superbiam tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant.

detracta enim diuitibus insolentia et iniquitate nihil intererit utrumne alii diuites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint, quod efficere nulla res alia praeter religionem dei potest.

putauit igitur se inuenisse [*](BBSHPVJ 1 tantum edd., etiam C, nisi quod etiam in ras. ex eodem etiam ut uid. (sed minime tantum fuerat) B3 3 conctipi B3 4 illi (sic corr. m. 2) S uni V, una cett. tantummodo ut P 5 uioris V1 uelint HP, uellit (exp. m. 2) V 6 nulla] ne illa H uehementius S h 7 moribus (corr. tn. 2) V quod] in quo P 8 admoueri S et om. H mu*torum (1 er.) H quae] q, VI, del. V2 9 iueL B3 pugnent V quae P1, I MJM quai P2, semper] se p est (corr. m.2) V 10 grauissime RSH se om. V1, k se 8. 1. V2 gesserint S, l ges ocessarunt (corr. m. 2) V 11 praeter** (ea exters.) B adulteriu H 12 et om. Vx, 8. I. t ac V2 propter** (ea er.) B eruenda* (s er.) BS, eruenda HPl V1, s 8. I. add. P3V2 14 nam] iam R in extra bis VI, pr. del. V2 15 monenti V1 ne om. P 16 adaequature P 18 pares] pares suos B 19 esse se] esse BH, \'selse P2, esse sed (exp. m. 2) V 20 insolentiS et iniquitatS\' (utroque loco - er., quod add. m. 2) B utrumnam H alii. (ante diuites) V 21 fuerit (~ m.2) S, fuerint (i ras. exu) H 22 igitur] ergo B inuenisse se P )

251
iustitiam, cum eam prorsus euerteret, quia non rerum fragilium, sed mentium debet esse communitas. nam si iustitia uirtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subuertitur.