Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet.

item si omnes omnium liberi sint, quis amare filios tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? ex quo fit [*](AUCTORES 5] ibid. 473 D. 11] ibid. 463 C ss. ) [*](BRSHPVJ 1 patientes HP, sapientes BRSV ut BP, et RV, aut SH philosophia H expectent ut] exspectent et S, expectabunt H 2 tã qua S lupa V habeant P 3 fidis Bx, corr. B3 4 coniugatis R, coniugales (e ex i m. 1 ?) P quam H quae si tollas] quaesito illas (qua ex quae tlł. 1, c add. et s expunx. m. 2) V ad (d ex t) R, om. H, ad pi, corr. P3, s sic saepe 5 dicit B ciuittPSi sic S2 fuisse futuras P fuisse (corr. m. 2, ren recte?) V 6 philosophantur S, philosofauerent Pl, ue del.P3, philosofantur (corr. m. 2) V 7 pr. tamu* (qua er.) H post uiro s. I. si add. JB2 qui] s. 1. t qui add. V2, om. Vx cum cett. abstulisses B 8 condonaret H alienam B, alienas H p*udicitiam ex prudentiam ut uid. pIP feminea C" m. 2) B 9 ne* (c er.) B 10 consilii- (s er.) H 11 amoris (i ex e #». 3) P mutui* fs er.) B, motui V1 12 omnes om. P fuerint om. P est generis humani B 14 est om. H certi B 15 est om. P quod] aut V uir] uis V1 16 diliglat P3, una] unanimes R Msi P3 18 ritf B3 promiscua (" m. 3) B, promisca HPIVl, corr. P3V2 babe.t (n er.) B 21 rdelferat Pl nesciwt P3, necsciat Y )

250

ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. quid quod uxor potest esse communis, filius non potest? quem concipi non nisi ex uno necesse est. perit ergo illi uni communitas ipsa reclamante natura.

superest ut tantummodo concordiae causa uxores uelit esse communes. at nulla uehementior discordiarum causa est quam unius feminae a multis maribus adpetitio.