Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est.
at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii?
sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi.
quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet.