Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae uim in aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur. ergo nihil inquit priuati ac proprii habeant, sed ut pares esse possint, quod iustitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant.

ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici uidetur. quod ipsum quam inpossibile sit et quam iniustum, poteram multis rebus ostendere, concedamus tamen ut possit fieri: omnes enim sapientes erunt et pecuniam contemnent.