Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. quid quod uxor potest esse communis, filius non potest? quem concipi non nisi ex uno necesse est. perit ergo illi uni communitas ipsa reclamante natura.

superest ut tantummodo concordiae causa uxores uelit esse communes. at nulla uehementior discordiarum causa est quam unius feminae a multis maribus adpetitio.

quod Plato si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri et mutorum animalium, quae ob hoc uel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem grauissima inter se bella gesserunt.

Restat ut communio ista nihil aliut habeat praeter adulteria et libidines, propter quas funditus eruendas uirtus est uel maxime necessaria.

itaque non inuenit concordiam quam quaerebat, quia non uidebat unde oriatur. nam iustitia in extra positis nihil momenti habet, ne in corpore quidem, sed tota in hominis mente uersatur.

qui ergo uult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet, sed adrogantiam superbiam tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant.

detracta enim diuitibus insolentia et iniquitate nihil intererit utrumne alii diuites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint, quod efficere nulla res alia praeter religionem dei potest.