Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam si uerum uel fortuito uiderint, quod saepius contingit, committunt ut ab aliis id pro falso refellatur. non enim descendit aliquis e caelo qui sententiam de singulorum opinionibus ferat.

quapropter nemo dubitauerit eos qui ista conquirant stultos ineptos insanos esse.

aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum haec intellegeret non posse inueniri, ab eiusmodi quaestionibus se remouit, uereorque ne in eo solo. multa enim sunt eius non modo laude indigna, sed etiam reprehensione .

dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. ex his unum eligam quod ab omnibus sit probatum. celebre hoc prouerbium Socrates habuit: quod supra nos, nihil ad nos.

procumbamus igitur in terram et manus ad praeclara opera nobis datas conuertamus in pedes, nihil ad nos caelum, ad cuius contemplationem sumus excitati, nihil denique lux ipsa pertineat.