Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua prouidentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere?
sic domus ab habitatore deserta dilabitur, nauis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse.
quodsi publicas illas religiones uoluit euertere, non inprobo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius inuenerit. uerum idem per canem et anserem deierabat. o hominem scurram, ut ait Zeno Epicureus, ineptum perditum desperatum, si cauillari uoluit religionem, dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro deo haberet!
quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere quas Athenis Socrates auctoritate sua confirmauit? illut uero nonne summae uanitatis, quod ante mortem familiares suos rogauit, ut Aesculapio gallum quem uouerat prosecarent?