Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua prouidentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere?
sic domus ab habitatore deserta dilabitur, nauis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse.