Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum.
non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putauerint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius prouidentiae curiosos oculos uoluerint inmittere.
Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a uiris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licet, et si forte uel errore uel casu quopiam uir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii scelus expiatur.
quid his facias qui inconcessa scrutari uolunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intrauerit. quae penetralia quamuis adire uiris non liceat, tamen a uiris fabricata sunt.