Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt.

siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.

Duabus rebus uidetur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla re alia.

scientia uenire ab ingenio non potest nec cogitatione conprehendi, quia in se ipso habere propriam scientiam non hominis, sed dei est.