Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae.
si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur.
nam si [*](EPITOME 7-13] c. 25, 4-6. 16—181, 9] c. 25, 4-7. ) [*]( • t t B(G)RPHPV] 1 clarescit Bl, corr. B1 ordhamur (n er.) H 2 dectructo (pr. c del.) sic B excindendura R, excidendum cett. 3 corpus potest H 4 menbra H, sic stUpius codd. excepto B inter se compage H cobereranJt Bs, cohereant H7 5 deiecta H 7 ipseque вac, . corr. m. 1 ? 8 sapientiae] filosophiae V, s. I. f sapientiae V1 post probem in mg. magis add. Ps 10 studet bis V1, pr. del. V1 11 quit P1, corr. P3 12 qua H aliquid Bl, corr. B3 14 studiosos (-os ex -us) B i se om. H sapientis F1 15 pythagoras (corr. m. 3) B hinc fere incepit codicis G pag. 43 (106), cuius in uerss. 21-31 pleraque legebantur 16 putauerunt BHV 18 oporteret V 19 quamnam V 20 quaes*itorem u (t er.) P 23 quaestio Bx, a del. B*, quaes*io (u uel ti er., ti s. I. m. 2) P )
non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt.
siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.
Duabus rebus uidetur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla re alia.
scientia uenire ab ingenio non potest nec cogitatione conprehendi, quia in se ipso habere propriam scientiam non hominis, sed dei est.
mortalis autem natura non capit scientiam nisi quae ueniat extrinsecus. idcirco enim oculos et aures et ceteros sensus patefecit in corpore diuina sollertia, ut per eos aditus scientia permanet ad mentem.