Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at enim uerecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes uocauerunt.

immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae.

si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur.

nam si [*](EPITOME 7-13] c. 25, 4-6. 16—181, 9] c. 25, 4-7. ) [*]( • t t B(G)RPHPV] 1 clarescit Bl, corr. B1 ordhamur (n er.) H 2 dectructo (pr. c del.) sic B excindendura R, excidendum cett. 3 corpus potest H 4 menbra H, sic stUpius codd. excepto B inter se compage H cobereranJt Bs, cohereant H7 5 deiecta H 7 ipseque вac, . corr. m. 1 ? 8 sapientiae] filosophiae V, s. I. f sapientiae V1 post probem in mg. magis add. Ps 10 studet bis V1, pr. del. V1 11 quit P1, corr. P3 12 qua H aliquid Bl, corr. B3 14 studiosos (-os ex -us) B i se om. H sapientis F1 15 pythagoras (corr. m. 3) B hinc fere incepit codicis G pag. 43 (106), cuius in uerss. 21-31 pleraque legebantur 16 putauerunt BHV 18 oporteret V 19 quamnam V 20 quaes*itorem u (t er.) P 23 quaestio Bx, a del. B*, quaes*io (u uel ti er., ti s. I. m. 2) P )

181
facultas inueniendae ueritatis huic studio subiaceret, si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inuenta. cum uero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit conprehensa, apparet nullam ibi esse sapientiam.

non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt.

siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.