Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nunc, quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est nec non origo ipsa totius erroris exposita., huius libri munus est philosophiam quoque ostendere quam inanis et falsa sit, ut omni errore sublato ueritas patefacta [*](EPITOME 11-20] c. 25,3. 21 s.] c. 25,2.\' ) [*](BRPHPVJ 1 ietj P3* argumentaris H1 3 traditae (exp. m. 3) B 4 nudae (exp. m. 3) B * 5 aliter post tamquam Betuleius, post noc enim C 6 fides — est tamquam om. V est locutus est B tamquam] quasi P 7 index B\', co-rr. B3 8 ut om. H res singulas] singulas H 10 possint (i ras. ex u) P 11 defendawtur P3, defondatur (~ m. 2) V 12 quod P1, d del. P3 ut R, aut BHP, aut (ercp. m. 2) V 13 aloquentiam P3 14 homines (e ex i m. 3) P uerum H 15 didicep runt (-7 R) BRH qui1 B* eius **otens (qu er., p m. 2) V parens Heumanntts 16 efftetemus H7 redarguimus H 17 eo edd., quo C llisl B3, *iis (b er.) P, om. V, iis quoniam om. H; quoniam iis edd. 19 ueredicos BP* (re ex ri) sententia* (e er.) B de] in se B\', s. I. de add. B3 21 uum B in duobus R 22 demonstra P nec om. V 24 inanis V1 ∗∗∗∗ueritas fueri er.) B ueritas patofaota] ueritate facta H ) [*]( 12* )

180
clarescat.

ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo facilior nobis aditus pateat ad excindendum omne corpus, si tamen potest corpus uocari, cuius partes ac membra discordent nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata palpitare potius uideantur quam uiuere.

Philosophia est, ut nomen indicat ipsique definiunt, studium sapientiae. unde igitur probem philosophiam non esse sapientiam quam ex ipsius nominis significatione? qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet.

in ceteris artibus studium quid efficiat et quo tendat apparet:. quas cum discendo aliquis adsecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur.