Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors . an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est.

ita fit ut si uita in dei religione transacta sit, mors malum non sit, quia translatio est ad inmortalitatem: sin aliter, malum sit necesse est, quoniam ut dixi ad aeterna supplicia transmittit.

quid ergo dicemus nisi errare illos qui aut mortem adpetunt tamquam bonum aut uitam fugiunt tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui pauciora mala non pensant bonis pluribus.

nam cum omnem uitam per exquisitas et uarias traducant uoluptates, mori cupiunt, si quid forte iis amaritudinis superuenit, et sic habent, tamquam illis numquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. damnant igitur uitam omnem plenamque nihil aliut quam malis opinantur.

hine nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem quam nos uitam putemus, illam uitam quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse non nasci, secundum, citius mori.