Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat.
illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit.