Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

argute, ut sibi uidentur, quasi nihil esse aliut possit. atquin utrumque hoc falsum est. docent enim diuinae litterae non extingui animas, sed aut pro iustitia praemio adfici aut poena pro sceleribus sempiterna.

nec enim fas est aut eum qui sceleratus in uita feliciter fuerit, effugere quod meretur aut eum qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari.

quod adeo uerum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere iustos atque inpios praedicauerit.

nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat.