Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
existimauit igitur homo sapiens potuisse fieri, ut anima quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur essetque humano sensu praedita, ut intellegeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam.
quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur!
nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii fuit? an non plurimi extiterunt in aliis ciuitatibus excellenti ingenio atque doctrina uiri, qui meliores singuli quam omnes Athenienses fuerunt?
quanta hominum milia fuisse credamus qui et Athenis nati et temporibus Socratis indocti tamen ac stulti fuerint? non enim parietes aut locus in quo quisque est effusus ex utero, conciliat homini sapientiam.
quid uero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? num Socrates ingenia discentibus potuit commodare?
non uenit in mentem Platoni Alcibiaden quoque et Critiam eiusdem Socratis adsiduos auditores [*](BRSHPVj 1 quta F1 ueteres om. P 2 ante idem 4 uel 5 lin., fort. idem eras. B 3 impossible S rectae rationis om. P tam om. P 4 quam] tamquam B quam ignis — suam fundere (n) om. P 5 moda F1 suam om. S 7 aliquid H 8 aut intellegeret aut doleret R doceret V 9 honeratam S \'nanius (s. 1. i, uix s, m. post.) V si gratias — diceret om. P 11 iis R, his BHPV, is S post erudiretur locus § 14 a Px omissus: utornaret. quaero igitur qui (pro cui) — bonum sit (om. aliquid)in P1, del. P2 12 \'inl B3 in eo] ei H 13 excellentie Bx, excellentie B1, excellente* B3, lp i excellente R, incellente (corr. m. 2) V 14 fuerint RS 15 quanto H m*Ua (a er.) V fuisrse1 P3 credimus (i ex e m. 3) P nati om. V 16 socrates B1, corr. B3 indocti*** (alt. i ras. ex r, post ina er.) V fuerint BlH, fuerunt B3 RSPV 17 est effusus] effusus sit P utero (e ex 0 m. 2) B 18 conciliati H sapicntiam] sapientiam sumministrat H quod B, qurd1 id (corr. m. 2) V attinuit] addidit B socrates P1, corr. Ps 19 *natum V nam S socratis BVl 20 commodare] dare P alcibiaden HiP, alcibiadem (m ex n) BH2, alcipiaden R, alcibiade (pr. i ras. ex u) S, aclibiadem V 21 quoque — eiusdem om. V adiutores P\', corr. P3 )
Videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum.
non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putauerint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius prouidentiae curiosos oculos uoluerint inmittere.
Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a uiris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licet, et si forte uel errore uel casu quopiam uir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii scelus expiatur.
quid his facias qui inconcessa scrutari uolunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intrauerit. quae penetralia quamuis adire uiris non liceat, tamen a uiris fabricata sunt.