Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

existimauit igitur homo sapiens potuisse fieri, ut anima quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur essetque humano sensu praedita, ut intellegeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam.

quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur!

nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii fuit? an non plurimi extiterunt in aliis ciuitatibus excellenti ingenio atque doctrina uiri, qui meliores singuli quam omnes Athenienses fuerunt?

quanta hominum milia fuisse credamus qui et Athenis nati et temporibus Socratis indocti tamen ac stulti fuerint? non enim parietes aut locus in quo quisque est effusus ex utero, conciliat homini sapientiam.

quid uero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? num Socrates ingenia discentibus potuit commodare?