Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed uidelicet Pythagorae credidit, qui ut uetaret homines animalibus uesci, dixit animas de corporibus in aliorum animalium corpora commeare. quod et uanum et inpossibile est: uanum, [*](EPITOME 18-244, 9] cf. c. 63, 9. 18-21] c. 31, 10 (inuenit — hereditas). ) [*](AUCTORES 9] cf. Plutarch. uit. Marii c. 46. ) [*](BRSHPVj 1 ex om. F inrcenldio P1 fortunae] fortunae uiolentiam H illo P nauissimo F1, in ras. corr. FJ 2 aiecit H wt B3 ornaset. B3 ut ornaret - bonum sit aliquid (4) in inr. mg. add. P2; cf. ad pag. 244, 11 3 quej-Qi B* 5 sensu S es/se* (■ et d er.) P aliud esse SHV 6 et] aut B putauit B aut om. P 8 simile (a ? er.) B uidere habeatur B 9 uidetoatur H1 quo P Heumannus agebat 8 se om. B gratias se P 10 est B 11 masculus RSH O 13 atheniensis (alt. i ex e m. 2) P socratjLs B1, sacratis (corr. m. 2) V 14 quantam (n ras. ex m) P post mentibus 1 uel 2 litt. eras. P quantos] quos B, quantosque tdd. pariet P1, corr. P3\' errores (alt. e ex i m.3) P 15 contenderim 2?3 17 denique om. S 18 ipse] inde H platon Rar, platoni H illum BlVx, corr. B*V* ipsum illud S quordl p2 natu H, natuse P1, e del. P2 19 ut om. H animalibus uesci dixit] animalibusue scidit H animali*u* (b et 8 er.) V 21 quod et uanum — inducere (244, 1) om. S ) [*]( 16* )

244
quia necesse non fuit ueteres animas in noua corpora inducere, cum idem artifex qui primas aliquando fecerat, potuerit semper nouas facere, inpossibile, quia rectae rationis anima tam inmutare naturam status sui non potest quam ignis aut deorsum niti aut in transuersum fluminis modo flammam suam fundere.

existimauit igitur homo sapiens potuisse fieri, ut anima quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur essetque humano sensu praedita, ut intellegeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam.

quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur!