Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
deinde, cur omnem uitam nihil esse aliud quam scopulos et incendium putauerit: quasi aut in nostra fuerit potestate ne nasceremur aut uitam nobis fortuna tribuat, non deus, aut uiuendi ratio quicquam simile incendio habere uideatur.
non dissimile Platonis illut est, quod aiebat se gratias agere naturae: primum quod homo natus esset potius quam mutum animal, deinde quod mas potius quam femina, quod Graecus quam barbarus, postremo quod Atheniensis et quod temporibus Socratis.