Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quaero igitur cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullns omnino qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid aut malum, sensus efficit.

deinde, cur omnem uitam nihil esse aliud quam scopulos et incendium putauerit: quasi aut in nostra fuerit potestate ne nasceremur aut uitam nobis fortuna tribuat, non deus, aut uiuendi ratio quicquam simile incendio habere uideatur.