Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid Cicerone faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset luendorum scelerum causa nasci homines, iterauit id ipsum postea quasi obiurgans eum qui uitam non esse poenam putet. recte ergo praefatus est errore ac miserabili ueritatis ignorantia se teneri.
At illi qui de mortis bono disputant quia nihil ueri sciunt, sic argumentantur: si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. si autem supersunt animae, etiam bonum est, quia inmortalitas sequitur.
quam sententiam Cicero de Legibus sic explicauit: gratulemurque [*](AUCTORES 12] frg. 10. 14 praefatus est] cf. supra c. 14, 20. 20] frg. 3; in lacuna II 21,53/54 fuisse censet Vahlenus. ) [*](B(G)RSHPV] 1 geuerrel H* 3 et 0] 0 S miseram] miram SH nostram BP omnium nostrorum H qui* (a er.) H 4 qui\'d\' P3, cf. Epit. 31, 10, sed ad qui cf. Inst. VII 22, 9 aliqua V1 5 sit effecturn] esse factum H lethaeum (pr. e ex i m. 2) S, lethaeum (pr. e ex y m. 3 ?) P, letheum BRV, laeteum H 7 sic S odiosae B\', in ras. corr. B3 iufantulis P 8 iis R, his BSHV, om. P haec om. H 9 esrtl P3 aestimasset (est- S) SH, exsistimasset P a Numquam incipit codicis G pag. 61 (87) paene tota lecta tam om. BGH tam sibi R 10 deridenda de i est BG 11 cicerone S, cicerone (sic corr. m. 2) V; de cicerone BG, ciceroni HP, 12 consolationis (alt. 0 ex u m. 1 ?) P 13 nasci om. H, nacendi pi, corr. P2 iterautad BI, iteraultid corr. B3 14 poenam (pe- S) non esse SH profanatus (exp. m. 2) V 15 restl F* 16 at] et H quidPjortis G, quid? mortis S 17 sifc H1 argumentarnJtur Hl si om. B, quia H 18 sensu G 19 est om. R 20 sententia G explicabit Pl, corr. P3 gratulemurqu*e (a er.) B, gratulamurque S, gratuleturque P )
argute, ut sibi uidentur, quasi nihil esse aliut possit. atquin utrumque hoc falsum est. docent enim diuinae litterae non extingui animas, sed aut pro iustitia praemio adfici aut poena pro sceleribus sempiterna.
nec enim fas est aut eum qui sceleratus in uita feliciter fuerit, effugere quod meretur aut eum qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari.
quod adeo uerum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere iustos atque inpios praedicauerit.
nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat.
illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit.
discrimen uirtutis ac sceleris, si nihil interest utrumne Aristides [*](EPITOME 6 (diuinae litterae)] c. 81, 6. ) [*](AUCTORES 12] Consol. frg. 15. ) [*](B(G)RSHPV] 1 meliorem] leuiorem V quam om. G 2 alrl\'atura Ps est] sit P 3 animiOj V 4 carente] pereunto BG argutae BarG uidentur] uidebatur locutus est SII 5 esset, H, esse om. V possit (i ex e m. 2) H hoc om. V 6 aut om. SH 7 adfeci B 8 aut eum om. B, [a]utem (s. Z. u fuerat) G feliciter om. BGP, felititer (~ er., c m. 2) V feliciter fuerit linea del. et supra feliciter scr. fuerit R7 10 in f[ue]rit sua mer desinit codicis G pag. 61 (87), sequitur pag. 62 (88), cuius in uerss. 1—7 paene omnia, in 8-19 perpauca legebantur 11 consolationem pi, m del. P3 incolere (pr. e ex o m. 2) V 12 impiorSl H2 praedicarit, BG nou S 14 scelere H 15 tenebris B 17 laeui Bl, a del. B3 18 labsu (b ex p) B3 twent sui similem BSH 19 peruolaret (t ? er.) B, prouocari P wcioutia (corr. m.2) V superior RI, superiore V1 20 asumptum B necesrsel B* 21 igitur] autem Vin mg. i igitur V2 22 ac] et R si] sint V1 ) [*](lYnn. uct. I. ) [*]( 16 )
si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors . an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est.
ita fit ut si uita in dei religione transacta sit, mors malum non sit, quia translatio est ad inmortalitatem: sin aliter, malum sit necesse est, quoniam ut dixi ad aeterna supplicia transmittit.