Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
o miram et singularem Pythagorae memoriam et o miseram obliuionem nostrum omnium, qui nesciamus qui ante fuerimus! sed fortasse uel errore aliquo uel gratia sit effectum, ut ille solus Lethaeum gurgitem non adtigerit nec obliuionis aquam gustauerit. uidelicet senex uanus, sicut otiosae aniculae solent, fabulas tamquam infantibus credulis finxit.
quodsi bene sensisset de iis quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, numquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam uindicasset. sed deridenda hominis leuissimi uanitas.
quid Cicerone faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset luendorum scelerum causa nasci homines, iterauit id ipsum postea quasi obiurgans eum qui uitam non esse poenam putet. recte ergo praefatus est errore ac miserabili ueritatis ignorantia se teneri.