Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

de uita quereris, quasi uixeris aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. nonne igitur tibi uerus ille et communis omnium pater Terentianum illut iure increpauerit:

  1. prius disce quid sit uiuere,
  2. si displicebit uita, tum istoc utitor.

indignaris te malis esse subiectum, quasi quicquam merearis boni qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis, qui quamuis clarissimam lucem intuearis oculis, mens tamen caeca est et in profundis ignorantiae tenebris iacet. quae ignorantia effecit ut quosdam dicere non puderet idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit non uideo.