Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Gaius enim Caesar ut erat clemens, nihil aliut efficere uolebat etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam ut bene mereri de re publica uideretur duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis. sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant.

de uita quereris, quasi uixeris aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. nonne igitur tibi uerus ille et communis omnium pater Terentianum illut iure increpauerit:

  1. prius disce quid sit uiuere,
  2. si displicebit uita, tum istoc utitor.