Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari.

Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem: et hi sunt maxime Pythagorei ac Stoici, quibus etsi ignoscendum est, quia uerum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non scientia, sed casu inciderunt in ueritatem. itaque in eo ipso quod recte sentiebant, aliquid errarunt.

nam cum timerent argumentum illud quo colligitur necesse esse ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari 20 potius in corpora et de aliis in alia migrare.

non putauerunt [*](EPITOME 14-237, 2] c. 31, 7. ) [*](AUCTORES 4-6] cf. ad frg. 341 (pag. 228, 18). 6 s. nullamconsulere] frg. 523. 7 s. neminem — causa] cf. ad frg. 540 (pag. 324, 16). 8-10] cf. ad frg. 601 (pag. 339, 13). ) [*](B(G)RSHPVJ 1 arcipirata B, [arcipira]ta G quisquam V 2 quod (exp. m. 2) V 3 dicat] dicit Vae dicit] dicet G deum H 4 ira] ita S tanti S in [esse m]etuend(a)s desinit codicis G pag. 60 (102) 5 animaS (s ex e) B2 6 uoluptatem (p ex u m. 3) P 8 diligat (pr. i 6 II ex e m. 3) P 9 quin P etiamsi] si B si om. B 10 quiquam (qui in ras. In. 2) V putat R, inputet P 11 possit B, potet V2 apertissime S 13 iis R 14 ii R, hii H, hii (exp. m. 3) P hi sunt] his S I i maxm1e 1 (max in ras. ex 3 litt. m. 3, supra e er. a) B pythagorei\' B, pithagora rei S, pythagorici P 15 possumus R, possunt V 16 qui RV inciderint P 17 quo H 18 illum BI, corr. B3 quod H colligitur figi in ras. m. 3, de priore scriptura id • • n i. e. idun ? agnoscitur) B 19 est B* (corr. B3) V, est esse H cum corporibus om. P quae P 21 corpore R in om. Pl, ad s. I. P3 aliam P non] nec edd. potaueruntPCU )

237
aliter fieri posse ut supersint animae post corpora, nisi uideantur fuisse ante corpora. par igitur ac prope similis error est partis utriusque. sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro.

nemo enim uidit quod est uerissimum, et nasci animas et non occidere, quia cur id fieret aut quae ratio esset hominis nescierunt.

multi ergo ex iis qui aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in caelum migraturi essent, sibi ipsi manus intulerunt, ut Cleanthes, ut Chrysippus, ut Zenon, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specus intempesta nocte deiecit, ut cum repente non apparuisset, abisse ad deos crederetur, et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua uita Stoicae uanitatis imitator.

nam Democritus in alia fuit persuasione, sed tamen

  1. sponte sua leto caput obuius optulit ipse,
quo nihil sceleratius fieri potest. nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est qui se necat, quia hominem necat.