Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
archipirata quispiam uel latronum ductor si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest quam ut eadem dicat quae dicit Epicurus?
deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant nec ulli omnino sint inferi; uoluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti uiro nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat.
est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari.
Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem: et hi sunt maxime Pythagorei ac Stoici, quibus etsi ignoscendum est, quia uerum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non scientia, sed casu inciderunt in ueritatem. itaque in eo ipso quod recte sentiebant, aliquid errarunt.
nam cum timerent argumentum illud quo colligitur necesse esse ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari 20 potius in corpora et de aliis in alia migrare.