Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest!
sed properat oratio. hic est ille,
quos equidem uersus numquam sine risu legere possum.
- qui genus humanum ingenio superauit et omnes
- restinxit, stellas exortus ut aetherius sol.
non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit.
at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit!