Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli.
deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest!
sed properat oratio. hic est ille,
quos equidem uersus numquam sine risu legere possum.
- qui genus humanum ingenio superauit et omnes
- restinxit, stellas exortus ut aetherius sol.
non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit.
at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit!
quasi uero transacta mors timeatur, [*](EPITOME 19-236, 12] c. 31, 6 quid - facit. ) [*](AUCTORES 128.] ibid. III 1043 s. 20] Laert. Diog. X 125. ) [*](B(G)RSHPJ 1 sunt *amata (pars litt. h eras.) sunt in ras. P toamata B3 2 est in illis B, inest in illis H emineat (pr. e ex i m. 3) P \'h\'amis B3, umoris RH, humoris SP 3 coercere S, cohereTe\' H1 amata Bac (s. Icorr. B\') S, amant R, *amata (h er.) P sese R, reslse P3 5 fe\'r\'ri H2 dissici C quomodo] quomo H amos BP 6 habeant SH diuelli* (t er.) B 7 deinde (inde in ras. ex nique m. 3) B 8 rut, B3 iis R, his BSH, hiis P conseratur B, probat Usenerus, constituatur codd. recent. et edd. 9 dispositae BRrH, disposita P 10 quam multis — oratio om. R 12 omnis codd. Lucr. 13 extinxit P et ortus P ut BSH cum codd. Lucr., uti RP aetherius (eth- P) C, aerius codd. Lucr. 14 risu] uersu S 15 aut platone hoc saltim (sic) P 16 ac om. SH 17 inertius B delirauit (e ex i m. 3) P 18 leone S, leonu H exornauit H obtriuit] obstruit B\', corr. B3 21 test nosj P 22 a Uer[e] (sic) transacta incipit codicis G pag. 59 (101) paene tota lecta )
nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari.
haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae?
(minime) uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam.