Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.
sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?
quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt.
at litterae uarias formas habent. 20 ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, [*](EPITOME 3-233, 101 c. 31, 3-5. ) [*](AUCTORES 1] cf. ibid. V 156-194. 4] cf. ibid. lib. I et II passim, maxime II 1048-1066; V 187-194. 416-431. § 2\'J-27] frg.287 Epicuri. 8] cf. Lucr. II 737 ss. 842-864; I 528 ss. 599 ss. 17] cf. ibid. II 478 ss. 660 ss. 688—699. 21] cf. ibid. U 333 ss. 381-477. ) [*](BRSHPY(-17)] 1 orriuntur P1, alt. r del. P3, oriantur V1 iuquiunt SH animantium] semper animantium V 4 gerentur S, ∗geruntur (e er.) V 5 srelmina V7 6 uolantia S conglobati sunt uersa VI, part. in ras. corr. V2 8 calorem H inquit onl. H 9 colorem H quoq. ac I tumoris (ac add. m.2) V 10 expertrila B tam»* t fqua er.) B minuta] minuta inquid H 11 priucio H 12 deliramenta (pr. e ex i et i ex a m. 3) P, delirementa yac 13 unde] unde sint B ╵cur╵ V 14 leucippum in ras. B3, de scriptura m. primae leop ⋯ u agnoscUttr, leucirplpum P3 15 et quidem] equidem Bl (s. 1. corr. B3) SH 17 post omnium statim ad inquit malorum § 33 transilit cod. V 18 copositione S sic S 19 paucae fo add. m. 3) P uarie edd., uariae C, nisi quod aU. a eras. B, del. P3 20 literae (alt. e add. tll. 3) P )
cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli.
deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest!
sed properat oratio. hic est ille,
quos equidem uersus numquam sine risu legere possum.
- qui genus humanum ingenio superauit et omnes
- restinxit, stellas exortus ut aetherius sol.
non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit.
at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit!
quasi uero transacta mors timeatur, [*](EPITOME 19-236, 12] c. 31, 6 quid - facit. ) [*](AUCTORES 128.] ibid. III 1043 s. 20] Laert. Diog. X 125. ) [*](B(G)RSHPJ 1 sunt *amata (pars litt. h eras.) sunt in ras. P toamata B3 2 est in illis B, inest in illis H emineat (pr. e ex i m. 3) P \'h\'amis B3, umoris RH, humoris SP 3 coercere S, cohereTe\' H1 amata Bac (s. Icorr. B\') S, amant R, *amata (h er.) P sese R, reslse P3 5 fe\'r\'ri H2 dissici C quomodo] quomo H amos BP 6 habeant SH diuelli* (t er.) B 7 deinde (inde in ras. ex nique m. 3) B 8 rut, B3 iis R, his BSH, hiis P conseratur B, probat Usenerus, constituatur codd. recent. et edd. 9 dispositae BRrH, disposita P 10 quam multis — oratio om. R 12 omnis codd. Lucr. 13 extinxit P et ortus P ut BSH cum codd. Lucr., uti RP aetherius (eth- P) C, aerius codd. Lucr. 14 risu] uersu S 15 aut platone hoc saltim (sic) P 16 ac om. SH 17 inertius B delirauit (e ex i m. 3) P 18 leone S, leonu H exornauit H obtriuit] obstruit B\', corr. B3 21 test nosj P 22 a Uer[e] (sic) transacta incipit codicis G pag. 59 (101) paene tota lecta )
nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari.
haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae?
(minime) uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam.
uerum ille fortasse inpunitatem uitiis suis spopondit: fuit enim turpissimae [*]( 14 superius] c. 13, 3. ) [*](AUCTORES 5] ? (cf. tamen Senec. epist. 80, 9: plus ut puto et receperunt). 9 s. quin — est] cf. ad frg. 401 Epicuri (pag. 276, 18). 11-14] cf. ad frg. 336 (pag. 227,1). 13] cf. Lucr. III 445-458. 634—639. ) [*](B(G)RSHPV(alO)] 1 qua P, quia BGR, qua̎ S, qu∗a (i er.)H iam om. S 3 esse om. H 4 quod R, quo BGP, cum SH pr. et om. H 5 pr. est om. H aditus (us ex um m. 2) H 6 alt. est] ergo genere H ictu S 7 igne (e ex i m. 1 ?) R dentibus (bestiarum) edd. 8 dolem P 9 quin potius effice ne RP, quae res potius efficit ut B, qu(in po)tius ef[ici]e[t] ne G, quin potius efficit ut S, inquit potius efficit ut H; cf. pag. 104, 1 inquit omnium P 10 ab inquit denuo incipit V, cf. ad pag. 232,17 \'esv Ps łd quid B, [quid] G, qui (corr. m. 2) V possum non R, non possunt B1 fpossum in ras. corr. B3) G, non possum non SHPV; an quid ergo? possum nou timere — malum est? scribendum ? in quo pro possum malunt num possum Thilo et Hartelius; quid ergo? non possum non timere - malum est. edd. 11 quid o»i. H 12 argumentum illud S illum V1 13 minime add. Thilo uerum BG, supra uero add. t uere V1; intereunt uero codd. recent. et edd. uero inquit del. R2 \'quod\' V 14 dixit V disserere H 15 me] melius V; me hunc locum melius edd. seruare (sic) H 16 persuasionerml B3 illa H ãfcbildice (corr. m. 3) B 17 ret diuinis1 PJ 18 inpani tamen (e s. I. m. 2) V \'suisl P2 spoponte R1, \'spO\'spondit sic H* )
quis cum hoc adfirmari audiat, uitiis et sceleribus abstineat? nam si periturae sunt animae, adpetamus diuitias, ut omnes suauitates capere possimus. quae si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam dolo ui; eo magis, si humanas res nullus deus curat, quandocumque spes inpunitatis adriserit, rapiamus necemus.
sapientis est enim male facere, si et utile sit et tutum, quoniam si quis in caelo deus est, non irascitur cuiquam. aeque stulti est bene facere, quia sicut ira non commouetur, ita nec gratia tangitur.