Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.
sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?