Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
j unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae geruntur non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt.
cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.
sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?
quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt.