Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est.

praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat is litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare.

inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem.

fugienti turbam solitudo Jt\' [*](EPITOME 8 s.] c. 31, 1. 18 deos nihil curare] c. 31, 2. ) [*](Å UCTORES § 2 s. (Epicuri)] frg. 553. 9] \'ex Horteusio (sc. Ciceronis) sumpta est. sententiarum pugnantium coulatio et acutissima et cum fide instituta diu. inst. III 17, 3—6 cf. lti, 9. 13.\' Usenerus, Epicurea p. LXXV n. 2. 18—20 inhumanus — sapientem] cf. ad frg. 581 Epicuri (pag. 333, 15). 20 s. fugienti - laudatur] frg. 571. ) [*](BRSHPVj 1 uellemlieet B\', in ras. corr. B3, ut scilicet S 2 sacras (alt. a ex i ? m. 2) V attingerant (pr. t ex d) V deprauata1 F2 3 uacaret P 4 humanam uitam putarent om. P 5 dissoluendo P 6 ignode a rantia S 8 p filosofia* (m er.) ipsi F ipsa om. B 9 philophos P ut om. S his in ras. ex iis R, hisdem V decertem P 10 fugatentes S11 diiectos S, abiectos II 11 fuit semper B 12 adferat B, adfert (uel aff-) cett. 13 uoluptatis] ac uoluptatis H, pietatis Vac 14 propterea S 15 quibuscumque B moribus om. P desidiosos B1, corr. JB3 16 litteris H 17 prohibet om. S publicam om. S ad exerceri (sic C) cf. Usenerum 18 inreligiosus — curare om. P deum H, diffii Y\' iuhu- manu sed H et] in B 19 seruiens om. B, seuiens H 20 sapientiam F1 qutriieuti Szt )

229
laudatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem.

qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere.