Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus — sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur — existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit.

si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet.

quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?

nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est.